- CORONA Nuptialis
- CORONA Nuptialisolim celebri in usu. Apud Hebraeos, in ipsa deductione seu nuptiis, Sponsos antiquissimis iam remporibus coronis ornari solitos fuisse, in Misna legimus. Et quidem Sponsi Corona, sive aurea, sive argentea, sive ex farre tosto formata, atque sulpure depicta, sive rosea, sive myrtea, sive oleagina: Sponsae aurea seu aurata, scilicet formâ urbis aureae seu turritâ, qualem Deûm Matri vulgo tribui consuevisse, suô locô dicemus, erat: pro varia nempe Neogamorum conditione. Qui mos duravit, usque ad secundi Templi excidium, a quo tempore, uti ritus ramorum myrti ac palmarum, cum cantu, praeferendorum, ita et coronae hae prohibitae sunt; Ioh. Seldenus, Uxor. Hebr. l. 2. c. 15. Nec minus, apud veteres Paganos, frequens Coronarum nuptialium mentio. Bion certe Epitaph. Adonidis ςτέφος γαμήλιον memorat. Et Clytemnestra apud Euripidem Achilli, de Iphigenia, inquit:---- ---- ---- Α᾿λλ᾿ ὅμωςΣοὶ καταςτέψας ἐγώ νιν ἦγον ώς γαμουμένην.AttamenEgo coronans eam adduxi, tamquam nupturam.Vetus quoque apud Ciceronem, de Orator. l. 3. Poeta.Sed mhi cum retulit coronam, ob collocandas Nuptias,Tibi ferebat, cum simulabat sese alteri dare,Tum ad te, ludibunda docte et delicate detulit.Vide quoque Lucanum, Pharsal. 1. 2. ubi de Mariae nuptiis agens, eandem similiter turritam facit; Libanium, Declam. 8. Artemidorum, Oneirocrit. l. 1. c. 79. Alios. Apud Adolphum Occonem nummus Adriani Aug. idem repraesentat, cuius parte alterâ, CONIUGIUM AUG. alterâ, M. P. T. NOB. in Corona. Nec coniectura deest, duplicem fuisse Sponsae Coronam, ex illo Valerii, Argonautic. l. 8. v. 235.---- Ipsa suam duplicem Cytherea CoronamDonat. ----Materies iis adhibita pro arbitrio, ut videtur, et variâ Sponsorum conditione. Et Baeotarum coronas h vius modi ex ἀσφαραγωνίᾳ (an asparago?) fuisse, scribit Plut. in Praec. Coniug. Atque sisymbriô coronari solitos sponsos, eliciunt aliqui ex illo Aristophams, Act. 6. ubi cum Epopis dixerat, suis in hortis pascere alba sesama, myrta, papavera, et sisymbria: respondet Euelpis,Υ᾿μεῖς μὲν ἄρα ζῆτε Νυμφίων βίον.Vos igitur vivitis Sponsorum vitam etc.Vide de his fuse agentes Auctores, apud praefatum Seldenum eiusd. lib. c. 23. Sed et idem mos in Occidentali Ecclesia, non tamen circa Digamos, retentus; Unde inter ritus Ecclesiae huius matrimoniales prisci recentiorisque aevi, quorum aliqui summatim designantur in illo Nicolai I. Pontif. ad Bulgaros responso, sub A. C. 860. post sponsalia, arras, annulum, dotem dictam, benedictionem in Templo et velamen, memorata, ista habentur: Post haec autem de Ecclesia egressi Coronas in capitibus gestant, quae semper in Ecclesia ipsa solitae sunt reservarrt. Et ita, festis nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, Dominô disponente, de cetero diriguntur. Formulam benedicendi in Nuptiis tum annulum, tum Coronam huiusmodi, ex veter. Liturgiis hanc observavit Laur. Pignorius, Ep. 1. et 19. Benedic Domine annulum istum, et Coronam istam, ut, sicut annulus circumdat digitum hominis, et corona caput, ita gratia Spiritus S. circumdet Sponsum et Sponsam, ut videant, filios et filias, usque ad tertiam et quartam generationem etc. In Orientali non minus idem viguit, qua de re, ut et aliis Paganisimi ritibus Nuptialibus, recte Antonius Gubertus ICtus, l. de Sponsal. §. de Ritu Nupt. §. 34. Cum pietate, inquit, et industriâ Constantini idolorum cultus ubique gentium exolevisset, ritus Nuptiarum indifferenter, qui magis ad ornatum et celebritatem earum, quam ad ullum impium cultum, vel iam abactam Idololatriam pertinebant, Christiam in usum revocamus, atque ideo nubentium coronas. Vide iterum Seldenum, c. 25. loc. cit. atque infra ubi de Nuptiis. De Corona baptizatis ex myrto vel palma aliisque similibus, apud Aethiopes, imponi solita, vide Severum Alexandrinum, de Rit. Bapt. sub fin. et Anselm. Solerium de Pileo, sect. 4. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.